previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

510
Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum
Inculti Garamantes habent. Stat sortifer istic
Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans,
Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.
515Non illic Libycae posuerunt ditia gentes
Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon,
Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
520Divitiis delubra tenens: morumque priorum
Numen, Romano templum defendit ab auro.
Esse locis superos, testatur silva, per omnem
Sola virens Libyen. Nam quidquid pulvere sicco
Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,
525Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon.
Silvaram fons caussa loco, qui putria terrae
Adligat, et domitas unda connectit arenas.
Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
Stat librata dies: truncum vix protegit arbor:
530Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.
Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum alti
Solstitii medium signorum percutit orbem.
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit
Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,
535Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardens
Humidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.
At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,
In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:
540Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundo
Mergi plaustra putas, nullumque in vertice summo
Sidus habes immune mari; procul axis uterque est,
Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,
545Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:
Sed Latio cessere duci: comitesque Catonem
Orant, exploret Libycum memorata per orbem
Numina, de fama tam longi iudicet aevi.
Maximus hortator scrutandi voce deorum
550Eventus Labienus erat. Sors obtulit, inquit,
Et Fortuna viae tam magni numinis ora
Consiliumque dei: tanto duce possumus uti
Per Syrtes, bellique datos cognoscere casus.
Nam cui crediderim superos arcana daturos
555Dicturosque magis, quam sancto vera Catoni?
Certe vita tibi semper directa supernas
Ad leges, sequerisque deum. Datur, ecce, loquendi
Cum Iove libertas: inquire in fata nefandi
Caesaris, et patriae venturos excute mores:
560Iure suo populis uti legumque licebit,
An bellum civile perit. Tua pectora sacra
Voce reple: durae semper virtutis amator,
Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
Ille, deo plenus, tacita quem mente gerebat,
565Effudit dignas adytis e pectore voces:
Quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
Occubuisse velim potius, quam regna videre?
An sit vita nihil, et longa? an differat aetas?
An noceat vis ulla bono? Fortunaque perdat
570Opposita virtute minas? laudandaque velle
Sit satis, et numquam successu crescat honestum?
Scimus, et haec nobis non altius inseret Ammon.
Haeremus cuncti superis, temploque tacente,
Nil agimus nisi sponte dei: nec vocibus ullis
575Numen eget: dixitque semel nascentibus auctor
Quidquid scire licet: steriles nec legit arenas,
Ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum:
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer,
Et coelum, et virtus. Superos quid quaerimus ultra?
580Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii, semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem. Sic ille profatur:
585Servataque fide templi, discedit ab aris,
Non exploratum populis Ammona relinquens.
Ipse manu sua pila gerens, praecedit anheli
Militis ora pedes: monstrat tolerare labores,
Non iubet: et nulla vehitur cervice supinus,
590Carpentoque sedens. Somni parcissimus ipse est,
Ultimus haustor aquae. Cum tandem fonte reperto
Indiga conatur laticis potare iuventus,
Stat, dum lixa bibat. Si veris magna paratur
Fama bonis, et si successu nuda remoto
595Inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo
Maiorum, Fortuna fuit. Quis Marte secundo,
Quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
600Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.
Ecce parens verus patriae, dignissimus aris,
Roma, tuis; per quem numquam iurare pudebit,
Et quem, si steteris umquam cervice soluta,
Tunc olim factura deum. Iam spissior ignis,
605Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra
A medio fecere die, calcatur, et unda
Rarior: inventus mediis fons unus arenis
Largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
Vix capiente loco. Stabant in margine siccae
610Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undi.
Ductor, ut adspexit perituros fonte relicto,
Adloquitur: Vana specie conterrite leti,
Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
Noxia serpentum est admito sanguine pestis:
615Morsu virus habent, et fatum dente minantur:
Pocula morte carent. Dixit, dubiumque venenum
Hausit: et in tota Libyae fons unus arena
Ille fuit, de quo primus sibi posceret undam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: