41.
[98]
an tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non
eventis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in
tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium civium
famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri
putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem
stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa
civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui
milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni
cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non
apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in
urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum
dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis,
qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse
condemnet?
[99]
numquam ego sanguinem expetivi tuum,
numquam illud extremum quod posset esse improbis et
probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum,
contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et
relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset
pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine
libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem,
trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi.
qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem
non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen
tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem
videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor
cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum
viderem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.