[32]
erat igitur in luctu senatus, squalebat1 civitas publico
consilio veste mutata2, nullum erat Italiae municipium, nulla
colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium3,
nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune
consilium quod tum non honorificentissime de mea
salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad
suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul4
senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus
miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam
Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres
auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres,
rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne
edicere audebas5 ne maererent homines meam, suam, rei
publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent?
Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad
deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui
prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.