[109]
venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum.
leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur
ita vix ut quini, et ii1 ex aliena2 tribu, qui suffragium ferant
reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis
esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit3 se legem tulisse.
quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium
confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto
comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se
adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur
causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis,
omnes aetates, omnes ordines una4 consentiunt, an in
qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.