Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[364]
Tum ille 'adimere'
inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo
ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de
tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis
accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se esse
hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An
aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec
nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis
operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis
doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit:
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui
despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se
posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui
similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob
rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse,
audiamus.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.