Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[365]
Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae
sunt valde secus, quid mihi tu tandem hodie aut cuiquam
homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere,
amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines,
quid dico saepe? immo non numquam; saepe enim qui
potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam
diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri
dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in
Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis
rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius
umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi
quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et
aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem
tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod
vos cupere sentirem.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.