[70] semiputata tibi f. v. i. ulmo est plus est, quam si in- putata diceret; tolerabilius enim est non incipere aliquid, quam incepta deserere: hinc est illud in primo "mene incepto de- sistere victam?" item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra". sane geminam arguit neglegen- tiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam utrumque obest: unde est in georgicis "bis vitibus in- gruit umbra". et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me esse dementem, qui habeo vites semiputatas. nam in sacris dici- tur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.