[30] bis venit ad mulctram binos alit ubere fetus ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur. male enim quidam quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere ut eam iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam sub- audire, ut sit: ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses. nam et vitula a viridiore aetate dicta est, sicut virgo, et paulo post ipse dicturus est "si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes", item "et vitula tu dignus et hic": unde iuvencam subaudire non possumus, sed secundum superiorem sensum intellegamus. vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant. mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.