previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10.

Cui, Francisce, novam potius reserare licebit
Laetitiam atque hilari nascentis pectore sensus
Quam tibi, qui solide semper mea gaudia gaudes
Et cui iam pridem secretas promere curas
5Sum solitus? Cum praecipue communis honores
Ferrariae invitent, patriam quam iure secundam,
Nutricem vero primam venerorque coloque.
Hanc equidem in caelum tollebam laudibus urbem,
Quod ....
10Et cives clari, populus numerosus, abunde
Divitiis longe variis lateque vigeret;
Fertile quod nutrit diversis frugibus arvum,
Exornat quod flava Ceres; quod fortibus undis
Tutatur pater Eridanus gladiosque feroces
15Submovet hostiles, nemo ut populator oberret,
Atque idem clipeum praestat fructusque benignos.
Marchio magnanimus, laetae super omnia pacis
Insignis studio, cultor quoque Palladis ingens
Florentes miti populos dicione reservat
20Martis ab incursu; dum circum perstrepit orbem
Armorum fragor et caedes, incendia, luctus,
Tibia nos ludique tenent, festa, otia risus.
Grandior huic vitae cumulus felicis honorque
Filius accedit, forma speciosus itemque
25Religione magis, iusti servator et aequi,
Dulcior affatu, spes et solatia cunctis;
Cognita finitimis passim praeconia nuper.
Altera sed mulcent nostram nova gaudia mentem,
Seu speciosa magis vocitem miracula; nam res
30Grandis et insolita, cygno quoque rarior atro,
Offertur, primos revocer quasi lactis ad annos.
Ecce Ludovicus, cui sunt cognomina Sardo,
Ferrariam illustrans matrem, nova germina spargit,
Quis laudem eximiam nostrae disseminet urbis.
35Constabat leges sanctas romanaque iura
Huic infusa viro, quis nosset civibus atras
Sopire et lites durosque resolvere nodos,
Ad cuius voces populus concurrere, quisque
Ambiguos sensus certatim ponere, dicta
40Certa referre, velut vatis folia ipsa Sibyllae
Mortales petere aut oracula Delia quondam
Rebus in incertis cupiens audiverat orbis.
Hanc equidem nobis dimissam caelitus artem
Crediderim, qua se quaque oppida quaque penates
45Et pretii stimulis regerent poenaeque pavore.
Haec stabilit populos, reges certo ordine, gentes,
Hanc inter fortes sceptrum tenuisse videmus.
Roma Numan talem celebrat Sparteque Lycurgum,
Creta potens Minoa, Solona tulistis Athenae.
50His igitur Sardum claris virtutibus olim
Instructum noram; sed eas patefecerat usu.
Nec minus occultas naturae expromere causas
Assuerat doctaque palam producere lingua,
Tempora si quando tulerant sermoque vocarat.
55Insperata meas sed enim perfertur ad aures
Fama viri, potius vatis per saecla verendi.
Nam sua doctiloquis educta canoribus umbras
Carmina deseruere malasque exosa tenebras
Nobile lumen amant volitantque per ora, per aures,
60Qualia iam priscos legimus cecinisse poetas.
Ardua materiem profert inventio; divas,
Castaliam totam, totum in praecordia Phoebum
Inspirasse putes; concinnus iungitur ordo;
Haud alios instructa locos iuraveris ipse
65Sortiri potuisse, chori de more venusti.
Cum sale mel nectarque putem inspersisse Camenas
Versibus, ingenio sic par se vena maritat.
Haec ubinam latuere, quibus velata latebris
Se implicuere prius? Curae, convivia, sermo,
70Incessus, requies, votum communia nobis,
Dum nos Rodigium caeli melioris haberet
Et daret hospitium pestis terrore salubre;
Num tantilla quidem perceptae signa poesis
Edidit aut Musarum ullum patefecit amorem?
75Unde repente tamen tam tersi pectore cantus
Tamque pedes puri, numeri sine corde canori?
Vis memoris divina animi, puerilibus annis
Qui concepta tenet studiisque assumpta tenellis
Dedidicit nusquam; sic quosdam somnia vates
80Antexpectatum memorat peperisse vetustas,
Sic primo lauri gustu eluxisse poetas.
Salve igitur patriae decor ingens, inclite Sarde,
Salve o Pieridum decus, huius gloria saecli!
Perge modo et quantum leges tua nomina tollunt,
85Per quas antistes iuris vocitaberis usque,
Tantum iura simul legesque ornare Camenis
Adiunctis studeas. Fuit haec, fuit optima quondam
Temperies, artes arcta viguere catena,
Altera ab alterius pretio pendebat, amicam
90Deposcebat opem socioque valebat honore.
Ast ubi desidia fervensque cupido peculi
Invasere animos, iunctas malesana diremit
Luxuries; una tantum contenta triumphat,
At viles alias tacitasque oblivio fecit.
95Sed tu, Sarde, rudes vulgi contemnito morsus
Et tua iam reduces firment exempla Camenas,
Teque auctore ausint profugas iunxisse sorores.
Splendida se quantis doctrinae gratia tollet
Laudibus; hanc omnis cupide sectabitur aetas;
100Grata seni, dulcis iuveni, solamina moestis
Rebus et ornatum celebrem allatura secundis.
Tales Aonia pleni dulcedine vates
Flumina, saxa, feras suavi testudine secum
Traxere, ursorum rabiem iramque leonum
105Demulsere famem, morsus pressere luporum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: