previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


39.

Phoebus anhelantis et Eoo ab limite fessos
Ut pertinxit equos in Hibero gurgite, suetos
Frondibus ambrosiae nutriri, labitur imis
Interdum terris, pastoria tecta gregesque
5Invisit; duris herbis, cum lacte polenta
Vescitur et, positis fidibus, captatur arundo
Stridula; fit pastor qui lucem ferre solebat.
Tu quoque, clare Thomas, celsae penetralia linquens
Pallados et solitus menti caelestia dudum
10Pabula partiri, gramen rimaris et escas
Agrestis, humilesque meas dignaris adire
Aediculas. Sumes quod desuetudine longa
Sum tibi nunc rauci modulatus gutture carmen,
Qui iubeas cygno querulam certare cicadam,
15Quod tua magna mihi virtus, sapientia vivax,
Ingenium placuit, dulces placuere Camenae,
Nec tenebras sed lumen amo, colo, laudo, fatebor.
Non errore vago, caeco nec amore tuarum
Rerum iudicium, sed recto examine feci
20Nec quia te totis animis complector et arcto
Pectore, sic statuo, sic stat sententia de te.
Ast cum te magnum divinae Palladis artes
Ornarint, talem cum te monstrarit Apollo,
Dilexi tacitumque tui reverentia cepit.
25Haud igitur verax de te censura fefellit
Doctiloquis quam crebra refert tua gloria dictis.
Non ego blanditor, non e Sirenibus ullas
Ediderim voces. Quid blandimenta profarer?
Iam satis ipse tuo videor donatus amore,
30Sponte tua satis et placui; virtutibus unus
Testis ad innumeros et fautor laudibus adsum.
Cur fugio quaeris pharetratae spicula mortis
Cumque stet arcitenes cur dem mea terga minacis.
Credo pusillanimum cupis et vocitare paventem.
35Sic natura iubet, vitae dux certa beatae,
Sic socia affirmat ratio: exitialia vitem,
Perniciosa gradu fugitem quamcumque citato.
Haec lex prima omnis animantis instruit, ut se,
Ut corpus tutentur et hinc mala noxia quaeque
40Declinent, ut cuncta petant studiosa salutem.
Quid referam dentis, cum duris cornibus ungues,
Rostraque, perpetuos villosis pellibus armos,
Antra, salutiferos cuneos, latebrasque repostas,
Quae natura dedit tela aut tutamina mater?
45An nescis fortem dicendum saepe fugacem,
Nec fortem quicumque audet formidinis expers?
Ille gubernator fortis qui sponte, furentis
Cum miscet Nereus fluctus saevitque procella,
Obiecit pelago navem, si tuta propinquos
50Praestatura sinus invitet terra vocetque?
Hic ne virilis erat ductor qui voce catervas
Continet atque minis, numero cum maximo et armis
Incumbens hostis caedes intentet acerbas?
Dic, tibi cur requiem et post corpora fessa soporem
55Suppeditas? Epulis et amico vescere potu?
Quod si iter ingresso cum grandine densior imber
Ingruat arboreosque parent curvamina ramos,
Obtulerint prope sese oculis tecta hospita, cursum
Intrabis, vel dum tete obruat unda manebis?
60Haud me terruerit mors, haud discrimina cuncta
Ne decor atque decus maneat, servetur honestas,
Certa fides sacris; et prisci vera Platonis
Argumenta reor quibus est mors ipsa beatam
Vestibulum ad vitam, modo si praecesserit insons
65Vita, gravis meritis, metuens pietate tonantis,
Iusta, nocens nulli. Nihi est quod vita beatum
Promittat praesens, ubi maeror, vulnera, morbi,
Luctus et insidiae, exilium, pavor, orba senectus.
Haec: etenim fiunt mundanae munera vitae,
70Quae ne vita quidem, si nomina vera loquamur.
Hic mortis regnum, corruptio possidet omnia,
Interitus latam importat cum caede ruinam.
Denique nulla potest tam formidabilis esse
Mors homini, sceleris quam mens sibi conscia diri,
75Atque expectatis acres cruciatibus ictus,
Quem vivum obrodit vultur, phlegetontius ignis
Excoquit, Eumenides atrum admovere colubrum.
Nec mors terrificat, post hanc tormenta minantur.
Non haec sacrorum, non haec documenta Platonis,
80Ultro necem ut subeam, vel ut immatura lacessam
Fata, nec Empedoclis de more ferocior Aetnam
Insiliam ardentem, durumve imitando Catonem
Ipse manum gladiis in viscera pronior armem.
Nex his haud felix (post poena timenda est)
85Qui letum "peperere manu lucemque perosi
Proiecere animas". Pyhagorica musa vetat nos
Ante ducis iussum e vitae statione redire,
Quam vigili cura servandam tradidit usque.
Quod pater omnipotens pereuntis conditor orbis
90Caelitus ingressus clauso clausoque regrussus
Idem utero nostram captans de corpore carnem
Virginis almai, generisque magister et auctor
Humani, cum iam saevo premeretur ab hoste
Instaretque illi nex praematura, rigatos
95Se ad Nili campos profugus cum matre recepit.
Quid lymphas, frondes, lapides, animalia, truncos,
Gramina, quid numerem variis monstrata medelis
Corporis ad curas hominum sanandaque membra?
Aut contra mortes, frustra aut generata fatere.
100Quid tam longa viro sumenda oratio docto est?
Quod si prognatis vitam produco, quid? Ipsum
Argueris? Non est natorum cura gerenda?
Quorum animo et membris studiis atque arte medendis
Me rex aetherei dudum praefecit Olympi.
105Fac me deserto tutorem et patribus orbo
A praetore datum. Si rem socordius ipse
Officiumque bonae fidei secutus omittam
Iudex forte sedens solves in rostra citatum?
Ambiguus pueris est exitus: istius ergo
110Consilium capto, quo mentem in corpore sano
Incolumem teneam. Quia pravos esse necesse
Haud videam, scita quam praeditus indole quisque est.
Quis ego ne desim munus navare paternum
Sedulus incumbo. Studium quid possit et usus
115Ignorat nemo: ingenium ad contraria mutat
Saepius. Arte vides pavidos mansuescere cervos;
Trux leo, quem trepidare genus solet omne ferarum,
Contremit inspecta minitantis fronte magistri,
Terribilis ursos varios vidi edere ludos
120Imperio domini. Quicquid fortuna datura est
Ipse lacertosos morandis ordine natis
Agricolas imitabor, agros qui scindere nunquam
Vomeribus cessant, domitare ligonibus arva,
In segetem fruges deponere; nubila quanquam
125Terrificent animos, ventus, vis grandinis, imber;
Interdum gravidos decussit turbo racemos.
Hactenus est lusum. Valeas et si qua petuntur
Ulterius, loquere tecum et dehinc tu tibi censor,
Tu tibi sis vates. A te responsa dabuntur
130Docta tibi. Ad nostras ne progrediaris arenas,
Mellifluis Heliconis aquis assuetus amoeni,
Neu solitas pasci Musarum cantibus aures
Turpiter obtundi picarum murmure coge.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: