Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
Sequitur
illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur; nam
hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno1 non poterimus, ut res intellegatur), alia
autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones
honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et
pertinentem et efficientem sapientiam2 volunt esse. nam
quia sapientia est conveniens actio, est in illo3 pertinenti
[p. 111]
genere, quod dixi; quod autem honestas actiones
adfert et efficit, id efficiens dici potest.4
17.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.