Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam
de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in
fidibus pluribus, nisi1 nulla earum non ita contenta2
nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur.
aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae
sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio [p. 154]
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias
si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam
aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.