Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Tum Laelius: Prorsus, inquit, expressa sunt
a te, quae dicta sunt ab illo. S. Atque, ut iam ad
sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia,
quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe
quadam existere et quasi nasci tyrannum. Nam ut
ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa
servitute adficit. Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora
fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id
in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. Itaque
ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo
indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam
et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve
bene saepe de re publica meritos, populo gratificans
et aliena et sua; cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam,
ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus
producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos
si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas;
sin audaces, fit illa factio, genus aliud [p. 303] tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit. Sic tamquam pilam rapiunt inter
se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut
tyranni, nec diutius umquam tenetur idem rei publicae modus.
45.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.