[39]
quid ego istius
in iure dicundo1 libidinem et scelera2 demonstrem? quis
vestrum non in3 urbana iuris dictione cognovit? quis
umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit?
non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit
qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret
Heraclius, ius esse certum4 Siculis inter se quo iure
certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul5 de
decem legatorum sententia dedisset, hanc6 omnis semper in
Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege7
Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi8
fuit, dedit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.