next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Pium Secundum Pontificem Summum | in adventu eius Ferrariam commendatio | quod bellum adversus Turcos meditetur

Deseruit solito formosior aequora Titan,
Illuxit votis mille petita dies,
Qua tu, Romanae sedis moderator et orbis,
Cui dedit omnipotens sceptra verenda Pater,
5Dirigeres nostras iter expectatus ad oras
Et Borsi intrares hospita tecta ducis.
Quid potuit laetae contingere gratius urbi,
Quidve tuo maius numine terra dare?
Nil ultra cupimus, nil, te praesente, veremur,
10Dum sacra Pontificis cernimus ora Pii,
Quem propriis ultro tendentem laudibus, ipsi
Novimus Augustum hunc promeruisse locum.
Haesit ubi numeros tua gloria ducta per omneis
Ulterius nihil est quo ferat illa gradum.
15Ipse licet maneas tantarum in culmine rerum
Nostraque te exultet Principe relligio,
Non tamen humanos praeclara modestia mores
Exuit, et nulli est mitius ingenium.
Ergo non alio fas est te nomine dici
20Quam tua quo pietas nota sit, atque fides.
Iustitiamne prius mirer, sanctissime praesul,
An memorem largas ad pia dona manus?
Quid tua quas habeat vireis facundia, dicam?
Quantaque de docto pectore vena fluat?
25Te non ulla latent clarorum scripta virorum,
Nulla sacrae series te fugit historiae.
Nec tua contemnit generosos cura poetas
Quos divinae aliquid mentis habere ferunt.
Tale sed ipse facis, vatum doctissime, carmen,
30Quale canit sumpta Delius ipse lyra.
Quod si festa sacros poscunt altaria ritus,
Debitus et Superis concelebratur honos,
Cernimus augusta te maiestate sedentem,
Cui tegit albenteis sacra corona comas.
35Inque tuo gravitas sedet ac reverentia vultu
Atque pios gestus pendula turba probat.
Alme Pater, salve; salve, qui claudis et idem
Clavigera reseras regna beata manu.
Salve, quem colimus, quem credimus atque fatemur
40Aetherii sanctas Regis habere viceis,
Romanae sedi qui non minus addis honoris
Quam tibi contulerit Ponteficale decus.
Pastorem lacero cum te praefecit Ovili,
Consuluit misero cura superna Gregi.
45Ut taceam, latiae quae sit tibi cura quietis
Et per te patriis ocia parta focis;
Utque Tarentinos, duce te, Roverella tumultus
Sedarit iussis, consiliisque tuis;
Singula neu referam, quae tu recteque pieque
50Inter mortaleis numinis instar agis,
Perfidus ecce Dei populos invasit Amyrras
Et Scythicus nostro regnat in orbe furor.
Actum erat, instabat victor crudelis, erantque
Omnia plena metus, omnia plena fugae.
55Hunc Maometheas terris imponere leges
Non sinis et tristeis comprimis ipse minas.
Namque, ubi Pontificem Te barbara turba creatum
Audiit, atque animos, propositumque tuum,
Substitit in medio rerum conterrita cursu,
60Nominis et fama pene subacta tui est.
Improbe, quid te igitur facturum, Turca, putemus,
Romanum accipies cum vigilare Ducem?
Iamque lacessitas animare in proelia genteis?
Iustaque in immiteis bella movere feras?
65Ecce tremit Rhodope, pavet imo conditus alveo
Et revocat celeres impius Hebrus aquas.
Bellipotens Mavors iam Thracia regna reliquit
Iam pro Romanis induit arma suis;
Iam virtute sua totum Pius excitat orbem;
70Infelix, moneo, iam tibi, Turca, cave.
Nam tua, quae nostro langore ferocia crevit,
Concidet, et latias experiere manus.
Nos Pelopis regio amissa et Byzantia clades
Admonuere tuae, perfide, saevitiae.
Nos Peloponnesus tandem et Byzantia clades
Admonuit fraudis perfidiaeque tuae.
Nec solum nostris, scelerate, fugabere terris,
Sed fugies patrios pulsus ad usque Getas,
Vel Pius, immiti miles de gente triumphans,
Iniiciet capto ferrea vincla tibi.
Ite, duces, trepidum pia signa feramus in hostem,
80Dextera iam faustum concinit omen avis:
Vicimus; imbellis dat terga fugacia pubes,
Sparsaque Amyreo sanguine fumat humus.
Haec tua, Pi, laus est, tua gloria; teque parentem
Auspiciis vocitat libera terra tuis.
85Unus enim Scythicam miseris avertere pestem
Gentibus, oblata commoditate, potes.
Nec te posse sat est, sed adest tibi certa voluntas,
Idem etiam rectae non rationis eges.
Dum procul hostis abest, et adhuc sine fine supersunt
90Oppida, barbarica non violata manu,
Degere secura potuisti tutus in urbe,
Aetatique simul consuluisse tuae.
Sed gravis afflictae fidei te iniuria movit;
Sollicitant animum nostra pericla tuum.
95Anxius his stimulis Romanas deseris arceis
Et longum, infirmo corpore, carpis iter.
Non labor, aut imbres, obiectave flumina, non te
Apenninicolae continuere nives.
Interea laetis clamoribus insonat aether
100Et tibi fert patrios obvia turba Deos.
Undique concurrunt, in te sua lumina pascunt
Exoptat longos et tibi quisque dies.
Auguriis sibi quisque animum felicibus implet
Et suscepta tuo nomine vota facit.
105Unum omnes pariter te poscere fata loquuntur,
Quo duce turcarum stirps scelerata cadat.
Qua re age, et inceptum, Pater optime, perfice munus;
Et tibi commissas respice, Pastor, oveis,
Pro quibus innumeros quaeris, paterisque labores,
110Nec senio virtus ista premente iacet.
Nulla tuis poterit maiorum gloria rebus
Aequari, et cedent cuncta tropaea tibi.
Hic saevum Annibalem, fortesque subegit Iberos
Ultus honoratae funera bina domus.
115Hic domitis Asiae populis, victoque triumphat
Antiocho, et patrias strenuus auget opes.
Ille capit Persen, vinctum trahit ille Iugurtham
Cimbrorumque sua comprimit arte minas.
Conatus, Catilina, tuos hic fregit, at illi
120Egregium nomen Creta subacta dedit.
Ille vagum Cylicem, et sertoria contudit arma
Iuraque Romani protulit imperii.
Orbe sub arctoo bis quinos ille per annos
Vicit et extremum subdidit Oceanum.
125Alter, ubi terras simul et pacavit et aequor,
Iuncta suo meruit templa tenere Iovi.
Alter et Aurorae populos penetravit, et Indis
Pellaeum imposuit, victor ubique iugum.
Adde Pium Aenean, Alciden, Hectora, Achillem
130Et quoscumque canit Graecia magna duces.
Omnibus his celebrem virtus dedit inclyta famam
Et gestae eximium res peperere decus.
Tu tamen hos superas, neque enim te ducit inanis
Gloria, nec regni dira cupido tenet.
135Verus honos, fidei studium venerabile nostrae
Hoc te praeclarum sumere iussit onus.
Quod cupis, externae gentes novere probantque
Et iungit socias Pannonis ora manus.
Hoc, Hispane ferox, et idem, Germania, sentis
140Nec tuus in tali tempore Caesar abest.
Gallia pacatis aderit comitata Britannis
Et munita suis rupibus Illyria.
His comes Epeiros veniet, Cyprosque, Rhodosque
Et positae nostris insulae in aequoribus.
145Pars quoque Threiciae gentis simul induet arma
Inque tuum exitium, Turca superbe, ruet.
Quid loquar Italiae felicia regna potentis,
Exitioque aderit, turce superbe, tuo.
Quid loquar Italiam, quae vix tua iussa manebit.
Quam gravis in rabidos concitat ira canes?
Hanc prius unanimem tua si sapientia reddet,
150Sub latias venient ultima regna manus.
Tecum erit Alphonsi proles clarissima regis,
Rex ipse, atque hominum millia multa dabit;
Sforcius hinc heros premet, hinc Florentia tecum
Stabit et auxilium proxima Sena feret;
155Sena, triumphaleis inter celeberrima terras
Felix Sena, Pii patria Pontificis.
Hinc Ligur, hinc Venetus terraque marique iuvabunt,
Ardor Arimineae nec minor urbis erit.
Magnanimusque ruet dirum Sismundus in hostem
160Et Malatesta suas iunget amicus opes.
Hos, inimicitiis positis, Federice, sequeris,
Urbinumque manet gloria magna tuum.
Non Manfreda domus, nec opem Gonzaga negabit
Mantua, nec forti subdita terra Pino.
165Adde alias urbeis, opibusque virisque potenteis,
Quosque tua populos sub ditione tenes.
Agmina longa Ducum felicia castra sequentur
Et tingent rubra candida signa cruce.
Hos inter, venerande Parens, Dux Borsius ibit;
170Borsius, Ausonii spesque decusque soli.
Borsius, Italicae pacis servator et autor,
Romanae verus Relligionis amor.
Ille tibi fidus studio, tibi deditus omni
Seque suumque libens obtulit imperium.
175Qui genus omne hominum, quamvis bene multa merendo
Ingeniique sui dexteritate liget,
Te tamen in primis unum colit, atque fatetur
Se debere Pio plurima Pontifici.
Hoc tua Maiestas, et vincula sanguinis, et qua
180Excellis virtus fasque piumque petunt.
Cum virtute tua tumque tibi sanguine iunctus
Tumque tu sanctae sis caput ecclesiaie.
Illius ecce potes gratam cognoscere mentem,
Illius insignem cernere laetitiam
Hi quoscumque vides nullo de more paratus,
Et passim stratis haec nova forma viis,
185Haec hominum quaecumque tibi fuit obvia turba,
Adventum excepit quae modo pompa tuum,
Omnia magnanimi Ducis haec testantur amorem
In te quem ex omni crescere parte vides.
Maxima quae si quis, (nam sunt ea maxima) ducit,
190Ipse putat meritis inferiora tuis.
Hunc talem, tantumque, Pater mitissime, Regem
Qui tibi non ficto pectore servit, ama;
Quem benefacta patrum, et proprio quaesita labore
Commendat fidei gloria summa tuae.
Hunc pietate tua complectere, suscipe totum
Et dignare suos hospes inire lares
Quem virtus propria et veterum benefacta parentum
Commendant fidei nunc pater alme tuae.
Quicquid opum per te quodcumque parabit honoris
Protinus accedet rebus id omne tuis.
Non apud immemorem stabunt tua facta, nec ulli
Concedet magnis Borsius officiis.
Hunc igitur bonus et cognatam respice gentem
200Estensemque domum, Ferrariamque tuam.
Vive diu felix, Superi tua vota secundent,
Ut subeat Latium barbara terra iugum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: