previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. irata puella amatori suo ob convicia in se iactata, | quod eum desertura sit minatur

Ecquis erit saevi finis, mens anxia luctus?
Tristis an aeterni plena doloris eris?
Semper an in lacrymis miseri versabimur iisdem
Et nullum inveniet longa querela modum?
5Num mihi placandi superest spes ulla furoris,
An magis illa meis crescet acerba malis?
Summissus quoties veniam supplexque rogavi,
Siquid liberius dicere visus eram?
Nam, si non penitus culpa caret ausa puellae
10Suspectam immerito lingua notare fidem,
Qui mihi surripuit sensus et talia iussit
Credere, praecipuum crimen amoris erat.
Fac tamen impulerit nos huc temerarius error
Verbaque non sani pectoris exciderint:
15Has meruit poenas meus immutabilis ardor?
Et quae spectata est per duo lustra fides?
Moenadas his potuit precibus placare furenteis
Et magnum Pentheus conciliare Deum;
Victa nec infandos torrem misisset in igneis,
20Laturum nato tristia fata parens.
Ipsa immota tamen perstat, velut aspera cautes
Quae maris assiduas negligit alta minas.
Perstat et immitis mea laeto incendia vultu
Spectat, in exitium scilicet orta meum.
25Quis tam formosam, tam duram credere posset?
Sic ne immortaleis concitat ira Deas?
Me miserum! toties gelidus praecordia sanguis
Circuit, et toto corpore vita fugit,
Illius quoties cogor meminisse furoris,
30Cum formidatae frontis imago subit.
Nam modo vix dignata meos audire labores,
Rettulit haec tristi verba superba sono:
Si mens sana tibi, vel si pudor ullus inesset,
Debueras oculis te eripuisse meis.
35An me lethaeo perfusam gurgite demens
Credis? et oblitam tot maledicta simul?
Si tamen admisi quicquam, si iusta querelae
In me causa tibi est, si mea laesa fides,
Hos male devoveat sonti mihi lingua capillos
40Atque haec amissa lumina luce cadant.
Vel si te gravior crudelem poena iuvabit,
Devorer a saevis ipsa relicta feris.
Quid mirare meo vidisse in limine quemquam,
Si pater assiduis non caret hospitibus;
45Cum vaga servorum manus huc, illucque recurset,
Sitque ancillarum plurima turba domi?
Non tamen haec refero, quo nostri rursus amoris
Firmior insideat, perfide, cura tibi;
Nec desertorem cupiam quod rursus amare;
50Sed me ne tacitam crimina tanta premant.
Haud inopes adeo mentis sumus ut tua nobis
Perfida non liceat noscere consilia.
Tu levior pennis atque inconstantior aura,
Populeas vincis mobilitate comas.
55Inque novos properas saltus, veteresque relinquis
Quodque doles fieri, turpiter ipse facis.
Foedera periurus sed si violare parabas,
Ut sic culparer, non ego digna fui.
Quod si commisso securus crimine gaudes,
60Facta tamen vindex punit iniqua Deus.
Nunc fictos alio gemitus, simulataque verba
Transfer, iam parta est altera amica tibi:
Digna erit illa tuo fieri celeberrima versu,
Cui felix omni tempore carus eris.
65At mea non adeo facies mutata senecta est,
Omnibus ut videar despicienda procis;
Et si fata iubent ut amem, non me tua posthac
Decipiet solitis improba lingua dolis.
Quam cuperem nostri tibi nil placuisse, nec unquam
70Me facilem votis exhibuisse tuis!
Torqueor e nobis quicquam tibi dulce fuisse
Si neque difficilis, si neque dura fui.
Illa ego tam penitus aboleri, perfide, vellem
Quam facile ex animo laberis ipse meo.
Me lacrymae et ficti vultus cepere, tuisque
Fraudibus elusa est credula simplicitas.
75Vos natura malos levibus non aequa puellis
Instruxit variis artibus atque dolis.
Phyllida Demophoon, et Colchida lusit Iason;
Flevit ad ultores sola Ariadna Deos.
Ardebat Circe, flagrabat amore Calypso,
80Utraque Dulichiam vidit abire ratem.
Ille etiam, sua quem pietas ad sidera tollit,
Ingratus libycum prodidit hospitium.
Talibus exemplis, et quae super addere possem,
Ad mea debueram cautior esse mala.
85Sed vetuit fati non evitabilis ordo
Et rata fortunae sors erat illa meae.
Quaelibet istarum potuit defendere culpam,
Vivere raptoris nomine tuta sui:
Me neque semideos, nec praemia magna secutam
90Dicent, aut fortis bellica facta viri,
Sed levibus nugis tribuisse libentius aureis,
Carmine dum celebrem me iuvat esse tuo.
Haec mihi grata fuit quondam, (nec vera negabo)
Gloria, dum nobis verus amicus eras.
95Nunc tua me quoniam ventosa superbia temnit,
Damnat et infamis pagina plena notae,
Te simul, atque tuos certum est odisse libellos,
E quibus ut tollas nomina nostra velim,
Ut satis ipse tibi facias, quod saepe minaris
100Tamquam ego sim magna nobilis Iliade.
Et mea ne pateat magis imprudentia, si te
In primis talem semper amasse legar,
Accipe, quae dederas meliori tempore dona,
Dum tibi sollicito maxima cura fui.
105Haec mihi tu quondam invitae conferre solebas,
Nunc tibi sum vilis, nunc et avara vocor.
Scis tamen a nobis hoc crimen abesse, nec unquam
Porrexi cupidas in tua damna manus.
Scis etiam quoties Eriphyles munere captae
110Impia damnarim facta latente viro.
Nec minus ut iuvenum precibus, pretioque repugnans
Praetulerim multis, qui male dignus erat.
Non magis infelix Thysbe dilexit amantem,
Nec magis Evadne commoritura virum,
115Quam mihi carus eras, veri cum signa caloris
Mutatusque color, blandaque verba dabant.
Tum quoque si pro te iussisses ponere vitam,
Nullum fugissem mortis adire genus.
Nunc tamen inconstans, impura et perfida dicor
120Et sonat ante meas plurima rixa fores.
Deprensamque Venus manifesto in crimine servat,
Et mea non ulli ianua clausa viro est.
Sic votis nunquam potiaris, ut omnia fingis
Hac ut parte meus stat sine labe pudor.
125Atque utinam de me ulterius nihil ipse tulisses,
Anthia ne populo fabula nota foret.
Sed quid plura iuvat levibus iactare querelis?
Illa ego sum rea quae te modo teste fui.
I procul, atque aliam meliorem quaere puellam,
130Nullaque dehinc mecum sint tibi colloquia.
Dixit et invitis lacrymis roravit ocellos,
Fugit et averso mox inimica gradu.
Saepius et quamvis summissa voce rogarem,
Haud facta est precibus mitior illa meis.
135Heu quid agam? quo me vertam? quae spes mihi restat?
Quidve paras, tantis mens agitata malis?
Audax o nimium, et nimium temeraria lingua
Et semper domino perniciosa tuo,
Nunquam igitur disces freno parere? nec unquam
140Verborum fervens impetus iste cadet?
Heu tua me quoties furibunda insania laesit,
Te propter quoties tristior illa fuit?
Vera licet fuerint, quae nondum certa tenebas,
An tibi magnus erat conticuisse labor?
145Hoc nostras facere, et veteres fecisse puellas
Qui neget, haud sanae mentis habendus erit.
Aut culpa caret, aut peccasse impune licebit,
Cum simileis lusus mille referre queat.
Quid tamen absolvi dominam me iudice prodest
150Et refuga ad solitum colla referre iugum?
Et dare captivas sub sua iura manus.
Omnia sunt frustra, miserum namque odit amantem:
Oderit ipsa licet, cogor amare tamen.
Quod si nec coelum, nec amaro terra dolori
Subvenit et praeceps fert mea verba notus,
155Praestat, ut indomitos mors finiat una labores,
Quam toties illa non miserante mori.
Aude igitur: manibus propriis accersere fata
Et multa infelix effuge, Tite, mala;
Audiat extinctum primo crudelis in aevo,
160Seque tuae causam noverit esse necis;
Elatumque toro specula prospectet ab alta,
Cum tristeis lacrymas funera turba dabit.
Illic indigno transfixum vulnere cernat,
Squallentemque comam, pallidaque ora notet.
165Forsitan ex imo suspiria pectore ducet
Tristis, et ex oculis lucida gutta cadet.
Tunc iucunda tibi, si quid vaga sentiet umbra,
Mors erit, et grata sorte fruere magis.
Sed potius dura, et fortunam vince ferendo:
170Fortiter est virtus aspera quaeque pati.
Sume animos, dominamque trucem lenire precando
Ne dubita, atque iterum mox iterumque roga.
Corda puellarum subitas impellit in iras
Causa levis, parva conciliatque mora.
175Ecce favent dictis, plausumque dedere columbae,
Haud frustra est: pacis dat bona signa Venus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: