4.
introduxi Volturcium
sine Gallis; fidem1 publicam iussu senatus dedi; hortatus
sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum
ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo
se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum
praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum
cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum
urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum2
distributumque erat incendissent caedemque infinitam
civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet
et se cum his urbanis ducibus coniungeret.
[9]
introducti
autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P.3 Lentulo,
Cethego, Statilio ad suam gentem datas4 esse dixerunt,
atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut
equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris
sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse
ex fatis5 Sibyllinis haruspicumque responsis se esse
tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis
atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se
et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum6
esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset
annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli
autem incensionem vicesimus.
[10]
hanc autem Cethego
cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo
et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi
placeret, Cethego nimium id longum videretur7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.