previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19.

sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam1 valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorum2 ludis magno opere delectari? minus est mirandum. quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum profuisse. [39] sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione3 communi4 negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere5 de multitudine indocta? [40] L. Otho6, vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas? [41]

sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari7, militaris suffragatio urbanae8, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse?


1 magnificentiam tam Wrampelmeyer: magnificentiam a ς: magnificentiam cett.

2 imperitum Ernesti

3 oblectatione A

4 communi Benecke: omni codd.

5 admirere Aψ: admirare cett.

6 Otho χψ: Otito cett.

7 militari Halm: om. codd.

8 urbanae ς: urbana cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: