4.
mihi autem cum Murena, iudices, et magna
et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser.
Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem1 in honoris
contentione superata est. quae si causa non esset, tamen
vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est
amplitudo summam2 mihi superbiae crudelitatisque infamiam
inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis
amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim
iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum
periculis sublevandis non impertiam. nam cum
praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea
nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis3, eos,
cum adeptus sis, deponere, esse4 hominis et astuti et ingrati.
quod si licet desinere,
[9]
si te auctore possum, si nulla inertiae
infamia5, nulla superbiae turpitudo6, nulla inhumanitatis culpa
suscipitur, ego vero libenter desino7. sin autem fuga laboris
desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio
improbitatem coarguit, nimirum haec causa8 est eius
modi quam nec industrius quisquam9 nec misericors nec
officiosus deserere possit10. atque huiusce rei coniecturam
de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi
necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure
consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato
illum ipsum quem contra veneris causa11 cadere, noli tam
esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant,
nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.
[10]
etenim
si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc
idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item
ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari
accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non
haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri
patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me
existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum
si consuli defuissem. qua re quod dandum est
amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non
secus ac si meus esset12 frater, qui mihi est carissimus, isto
in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita
moderabor ut meminerim me contra amici studium pro
amici periculo dicere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ab eodem (eod ςB) mei: ab eo w, Halm
2 summae Bake infamiam Gulielmius: famam codd.
3 sic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi: si (sic πω) exiceperis (excep. φ, excip. ω) σπφω: sic et si ceperis Aχψ: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius
4 esse σφω: esse et A: esset πχψ
5 infamia Wesenberg: om. codd.
6 turpitudo del. Bake
8 causa Aπψ2: arum ς: causarum χψ1
9 quisquam Gulielmius: quam codd
10 possit ed. R: posset mei
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.