previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Daemones

Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.

vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?

Trach.
Huc respice.

Daem.

Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.

tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?

5pugnum in os impinge.

Labr.
Iniqua haec patior cum pretio tuo.

Daem.

At etiam minitatur audax?

Labr.
Ius meum ereptum est mihi,

meas mihi ancillas invito me eripis.

Trach.
Cedo iudicem

de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,

si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas

10nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi

te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.

Labr.

Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.

ego appello.

Daem.
Cum istoc primum, qui te novit, disputa.

Labr.

Tecum ago.

Trach.
At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?

Labr.

15Sunt.

Trach.
Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.

L.

Quid si attigero?

T.
Extemplo hercle ego te follem pugilatorium

faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.

Labr.

Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?

Daem.

Non licet: est lex apud nos

Labr.
Mihi cum vestris legibus

20nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.

tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;

si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.

Daem.

Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,

occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,

25ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.

vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,

quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.

La.

agis mecum.

Tr.
Etiam vimproportas, flagiti flagrantia?

Labr.

Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?

Trach.

30Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:

numqui minus hasce esse oportet liberas?

Labr.
Quid, liberas?

Trach.

Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;

nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.

Daem.

Quid ego ex te audio?

Trach.
Hanc Athenis esse natam liberam.

Da.

35Mea popularis, obsecro, haec est?

Tr.
Non tu Cyrenensis es?

Daem.

Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.

Trach.

Opsecro, defende cives tuas, senex.

Daem.
O filia

mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;

trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.

Labr.

40Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;

quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,

dum mihi recte servitutem serviant?

Trach.
Itane, impudens?

tune hic, feles virginalis, liberos parentibus

sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?

45nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,

nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.

La.

Tuae istae sunt.

Tr.
Contende ergo, uter sit tergoverior:

ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,

quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:

50postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:

erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius

optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,

quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?

quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.

Labr.

55At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.

Daem.

Quid facies?

Labr.
Volcanum adducam, is Venerist adversarius.

Trach.

Quo illic it?

Labr.
Heus, ecquis hic est? heus.

Daem.
Si attigeris ostium,

iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.

Lorarivs

Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.

Daem.

60Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.

Labr.

Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.

Daem.
Quid quom inveneris?

La.

Ignem magnum hic faciam.

Da.
Quininhumanum exuras tibi?

Labr.

Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.

Daem.

Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam

65teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.

quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,

quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,

quod ego in somnis somniavi.

Trach.
Scin quid tecum oro, senex?

ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.

D.

70Quaere erum atque adduce.

T.
At hic ne

D.
Maximo malo suo,

si attigerit sive occeptassit.

Trach.
Cura.

Daem.
Curatumst, abi.

Trach.

Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus

carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere.

Daem.

Abi modo, ego dum hoc curabo recte.

Trach.
Iam ego revenero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (89 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: