previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant: [2] Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam [p. 387] Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt. [3] Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret: [4] solus hic detrectabat imperium. Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur. [5] Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus. [6] Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret. [7] Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. [8] Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere. [p. 388] [9] Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis. [10] Et non alius quam Mesopotamiae regionis fervidior aestas existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur. [11] Fontes aquarum et rari sunt et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus est advenis. [12] Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant. [13] Vigor quoque, qui constat ex spiritu, non dum destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus: deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia. [14] Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi. [15] Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum. [p. 389] Vim autem veneni, [16] quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci: [17] Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum. [18] Haec, utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit: regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit, [19] suboles dein de excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant. [20] Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur. [p. 390]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: