previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue. [2] Tabasoppidum est in Paraetacene ultimapervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum. [3] Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. [4] Rex ducibus convocatis: [p. 145]Maximum,’ inquit, ‘opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.’ [5] Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. [6] Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. [7] Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. [8] Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora anna portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant. [9] Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. [10] Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent. [11] CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius [p. 146] quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere. [12] Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palan tes, superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. [13] Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. [14] Sed nomen Alexandri et fama, [15] maximum in bello utique momen tum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. [16] Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. [17] Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis. [18] Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur : [19] D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte [p. 147] ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur. [20] Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat. [21] Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. [22] Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. [23] Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata. [24] Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. [25] Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis1 gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus [p. 148] gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen induisissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderct. ‘Itaque te,’ inquit, ‘quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sedsi qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exauditille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.’ Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: ‘Ergo,’ inquit, ‘hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.’ Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem [p. 149] infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.

1 Verba quae secuntur usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius. In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel hic desunt plura (B).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: