Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[261]
Caesar autem
rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam
pura et incorrupta consuetudine emendat1. Itaque cum
ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si
orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum
videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono
lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce
motu forma etiam magnificam et generosam2 quodam modo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.