[36]
Magna me hercules1 causa, iudices, absolutionis
cum ceteris causis haec est, ne quae2 insignis huic
imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum
erit in Galliam, senatores3 equitesque populi Romani
non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum
libidinem4 iudicasse. ita vero, si illi bellum facere
conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui
Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo5
esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus6 qui
nationem Allobrogum et belli7 reliquias8 suis iterum armis
conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non
potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut
suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum
iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non
poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum
animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen
amplissimum est9. volunt isti aut quiescere, id quod victi
ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo
Romano non metum belli sed spem triumphi10 ostendere?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 senatores Faernus: senates V: senatus (-um k) ς
4 lib. lub. V2
5 belligerendo V1: belligerando V2ς: corr. Faernus
7 belli supplevi (cf. Prov. Cons. 19, Verr. v. 39, et ad Phil. xiii. 2 et 47)
8 reliquas Lambinus
9 est k: om. Vχl (est ampl. Halm) volunt] ut velint Angelius
10 triumphos (-is χl, -i k) tendere codd.: corr. Naugerius (2)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.