[6]
Atticus
Recte igitur Magnus ille noster
me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum
simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic
municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui
conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci ad
aestimandum, hanc quoque quae te procrearit esse
patriam tuam.
Sed uentum in insulam est. Hac uero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et
diuisus aequaliter in duas partes latera haec adluit,
rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum
conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci.
Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris,
ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patriciam uenerit, amittit nomen obscurius Liremque
multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius
flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede
temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit
Socrates.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics