113.
haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus. sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae.
[2]
postea tempore et loco constituto, in conloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse.
[3]
Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu [corporis] <et oculis> pariter [p. 145] atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse.
[4]
tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.
[5]
deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus.
[6]
eodem Numida cum plerisque necesariis suis inermis, uti dictum erat, adcedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur.
[7]
ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.