This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus 1 2 3 4 5 [p. 176] ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma: roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars [2] posterior quattuor pedes. Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur,6ita ut a posteriore parte, quae latior 7est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum cornua re-ligantur. Ubi potest etiam numella 8fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina regulis [3] cervix catenetur. Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.