Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut1etiam pascua, quorum gratia 2non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut 3aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.