previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: [2] cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos. [3] Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, [4] finem terrarum, mare, inviseret. Multa [p. 309] materia navalis in proximis montibus erat: quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes. [5] Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua sua usurpant. [6] Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est. [7] Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum. [8] Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum. Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae processit. [9] Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. [10] Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. [11] Caeli temperies salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus. [12] Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri [p. 310] reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. [13] Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. [14] Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis Stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, [15] non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. [16] Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. [17] Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. [18] Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes. [19] Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum [p. 311] quoque confugerant incolae, duxit. [20] Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. [21] Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt. [22] Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit. [23] Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. [24] Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. [25] Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. [26] Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis. [27] Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissent urbem incolae an fraude se occulerent: [28] cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis [p. 312] filiis occurrit multum inter omnes barbaros eminens corporis specie. [29] Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, [30] pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit. [31] Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. [32] Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, [33] quia non sequebatur, ferro amputare coepit. Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est. [34] Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quae accepi. [35] Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto. [36] Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: