previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. [2] itaque quia primo uere moturus exercitum in Graeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pauore compulit intra muros. [3] uastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate uertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. [4] his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et [5] Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descenditad bellum secum aduersus Aetolos capessendum incitari posse homines credebatet relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, [6] ipse priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. [7] [p. 26046]incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. [8] ad frangendas igitur <uires gentis simul> uastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. [9] Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audiuit, armata omni iuuentute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. [10] aduersus quos Acarnanum gens, et uiribus impar et iam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. [11] coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi uictores se non redituros; [12] qui uictus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt aduersus hospites composuerunt; [13] precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum: [14] [p. 26047]'hic siti sunt Acarnanes, qui aduersus uim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' [15] per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obuia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. [16] Aetolorum impetum tardauerat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi aduentus regredi etiam in intimos coegit fines. [17] nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (37 total)
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lyncus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedi.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oricini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelagonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phragandas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scopas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sintia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thrceia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apolloniatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bottiaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coniuratio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dardani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Harper's, Maedĭca
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA LYNCESTIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IAMPHORINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYNCESTIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAEDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: