Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. [p. 26001]
Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uocato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis exercitibusque patres consuluerunt.
[2]
Q. Fuluio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent.
[3]
ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum,
[4]
quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum.
[5]
et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium.
[6]
prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet:
[7]
si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset,
[8]
[p. 26002]dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
[9]
C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
[10]
huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
[11]
L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi.
[12]
T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naues.
[13]
tribus et uiginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.