Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 26081] cetera quae munienda erant cum perfecisset, naues etiam in portu uelut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; circumuectusque classem cum monuisset praefectos nauium ut uigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione aduocata ita disseruit: