previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit. [2] cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae [p. 78] opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. [3] percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, [4] ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum. [5] si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. [6] memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minoren ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. [7] non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri tutum, [8] sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. [9] ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus, [10] sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. [11] in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.

[p. 79]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ponticum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stobi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adriaticum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aemus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigoni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hister
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCOMBRUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STOBI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Didas
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: