This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
victus igitur patientia hostium senatum
eorum vocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani,
vera arma verasque vires, quibus ab ira Romanorum
vestra tutaremini, invenistis.
[2]
ite Romam ad senatum;
aestimabunt patres, utrum plus ante poenae an nunc
veniae meriti sitis; non praecipiam gratiam publici
beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus eventum vestris senatus, quem videbitur, dabit.'
[3]
postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo
ante fidelium sociorum maestus in vestibulo curiae est
conspectus, moti extemplo patres vocari eos iam tum
hospitaliter magis quam hostiliter iussere.
dictator Tusculanus ita verba fecit: '
[4]
quibus bellum
indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc
videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque
vestris processimus.
[5]
hic noster, hic plebis nostrae
habitus fuit eritque semper, nisi si quando a vobis
proque vobis arma acceperimus. gratias agimus et
ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam
auribus crediderunt et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi
quidem fecerunt.
[6]
pacem, quam nos praestitimus, ea
a vobis petimus; bellum eo, sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma polleant vestra, si patiendo
experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra
sit, di inmortales faciant, tam felix, quam pia.
[7]
quod
ad crimina attinet, quibus moti bellum indixistis, etsi
revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen,
etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in vos,
dum digni sitis, quibus ita satisfiat.'
[8]
tantum fere verborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec
ita multo post civitatem etiam impetraverunt. ab
Tusculo legiones reductae.
[p. 376]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.