This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum
esse,
[2]
patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis
protinus agris ad portam Collinam signa intulere.
[3]
ingens
in urbe trepidatio fuit. conclamatum ad arma concursumque in muros atque portas est, tandemque ab
seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium
Cincinnatum creavere.
[4]
is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est—tantus
eius magistratus terror erat—, simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
[5]
dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine
posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi
Romanae locum cepisse inter se iactabant:
[6]
similem
pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit;
etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi
die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
[7]
has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani
[p. 378]
contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum
esse, quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint;
[8]
locum insignem memoria
cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam
dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit
nefasta victoriae suae;
[9]
quin ipsi sibi Galli si offerantur
illo loco, se ita pugnaturos, ut Romae pugnaverint in
repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum
effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset,
nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.