previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. temptatum domi per1 dictatorem ut ambo patricii consules crearentur rem ad interregnum perduxit. [2] duo interreges C. [p. 430] Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere, quod dictator2 frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum levati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. [3] creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen3 Quinctio adiciunt. [4] ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella; [5] cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. [6] in quadraginta annos impetraverunt.

ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutaverat dominos, censum agi placuit. [7] ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus,4 qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit; [8] quod videbatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant; [9] sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi, ut reciperaturi5 ius [p. 432] consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius6 viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem qui ad dictaturam aperuisset viam censuram quoque in partem vocari plebes volebat. [10] nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Naevio censor Marcius7 crearetur.

dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus observaretur. magister equitum dictatori additus Q. Servilius. [11] nec tamen dictatura potentiorem eum consensum8 patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis9 fuerat.

1 A.U.C. 403

2 A.U.C. 403

3 Gaium praenomen (i.e. cpnomen) Walters: cognomen ω: c. cognomen gelenius (“vetus lectio”): C. nomen Sigonius (Diod. XVI. liii. 1, has γάϊος).

4 Rutulus Conway: rutilius ω.

5 vi ut reciperaturi Conway: vi reciperaturi Weissenborn: ui reciperantur M: ui recuperandos O: ui reci (or -cu-) perando ω: ui recuperatū A2: vi ut reciperaretur alschefski.

6 A.U.C. 403

7 Naevio (or neuio or ne uio or le uio or naebio or cnaebio) ω. the names are evidently corrupted: Walters thinks Livy wrote cum Cn. Manlio T. f. C. Marcius crearetur.

8 consensum ς: consensu ω: wanting in O.

9 censoriis ς: censor is HT: censor is ω: wanting in O.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
  • Cross-references to this page (27):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: