This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Cogitato, in hac civitate, in qua turba per
[p. 374]
latissima itinera sine intermissione defluens eliditur,
quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut
torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem
tempore theatris caveae 1 postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta
solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur,
nisi quod iudex severus absolvent.
[2]
Quotus quisque
ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur,
qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ?
Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit,
quam qui illam petere saepius meruit.
[3]
Peccavimus
omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii
forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis
consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam
inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus
tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.
[4]
Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut
nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad
innocentiam tamen peccando pervenit.
1 caveae Hosius : viae Mss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.