Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus,
quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus
est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud
nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est
[p. 378]
eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent,
quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et
vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor
excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem
famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint,
magnam habituri sunt.
[2]
Quam multa tibi non licent,
quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet
parte urbis solus incedere sine timore, quamvis
nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad
latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est.
Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et,
quocumque descendis, magno apparatu sequitur.
[3]
Est haec summae magnitudinis servitus non posse
fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa
necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos
tenet, nec magis illis descendere datum est quam
tibi tutum ; fastigio tuo adfixus es.
[4]
Nostros motus
pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare
habitum sine sensu publico licet ; tibi non magis
quam soli latere contingit. Multa circa te lux est,
omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te
putas ? Oriris.
[5]
Loqui non potes, nisi ut vocem
tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant ; irasci
non potes, nisi ut omnia tremant, quia 1 neminem
adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur.
Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu,
sic animadversiones magnarum potestatum terrent
[p. 380]
latius quam nocent, non sine causa ; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in
eo, qui omnia potest.
[6]
Adice nunc, quod privatos
homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum
odium opprimit, omnium irritat.
[7]
Voluntas oportet
ante saeviendi quam causa deficiat ; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant
et multa satorum genera, ut densiora surgant,
reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum
numerum tollendo ; parentes enim liberique eorum,
qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum
singulorum succedunt.
1 quin Baehrens : quia MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.