Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo. existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: ‘QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR.’ aperte indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.