et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti1 et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam2 traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? quod si in eis3 rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici4 praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul5 qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.