saltatorem appellat L.1 Murenam Cato. maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere2 maledictum ex trivio aut ex3 scurrarum aliquo convicio4 neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere5 quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi6 convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. tu mihi adripis hoc7 quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? nullum turpe convivium, non amor8, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.