16. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut
mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo
subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est
ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos
ad columnam Maeniam1 vestri ordinis reos reperiatis?
'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.
[51]
quid? mihi
quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas
capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed
etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto
custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse
hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me
susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito
adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat,
diligentia speculatorem reformidat.
verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant
vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore
suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
[52]
quid ad haec
dici potest? non enim quaero quid tu2 dicturus sis; video
mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem
monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet,
suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum
respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam
tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset3
veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi
unum eximium cui consuleret fuisse.
[53]
sed ceteri Siculi
ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias
per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis
ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat,
sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit,
eum superiorem esse, in quo alterutrum4, in eo non quid
is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
[54]
quodsi ei
potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem
cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem
censes hos iudices5 gravius ferre oportere, te ab illo esse6
laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
opinor, concedes multo hoc et7 esse gravius et ab omnibus
ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur
in accusando provincia; nam provincia accusat cum is
agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem
iniuriarum, actorem causae totius adoptavit8.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad columnam Maeniam Asc.: a columna aenea, s. enea, s. aerea codd.
2 tu om. D al.
3 est coni. Halm
4 alterutrum DLKpq: alterum utrum G2: alterum G1Zbr edd. (Cl. Rev. xvii. 199)
5 hos iudices pG1 et (corr. ex hoc iud.) r: nos iud. D: nos inde G2LKZ et in mg. D2: iudices secl. Bake
6 esse om. D al.
7 et (ante esse) om. in ras. D G1s
8 tota adoptavit Zielinski
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.