[58]
qua re, si
ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet
aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet
quae verborum vis sit ac nominum. tam restitues si tuus
me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam
si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores
qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod hoc in hac re
quaeri nihil attinet. tam restitues si unus servolus, quam
si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus
quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur
quaeritur, sed quae res agatur. etiam, ut longius a verbo
recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus
nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi
tuae familiae genere et nomine continebuntur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.