This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Apoecides
Plérique homines, quós cum nil refért pudet,
úbi pudendum est íbi eos deserit pudor,
quom úsus est ut pudeat.
ís adeo tu és. quid est quód pudendúm siet,
5génere natám bono paúperem domum
dúcere te uxorem?
praesértim eam, qua ex tibi cómmemores hanc quaé domist
fíliam prognatam.
Periphanes
Révereor filium.
Ap.
At pól ego te crédidi
10úxorem, quam tu éxtulistí, pudore éxsequi,
cúius quotiéns sepulcrúm vides, sácruficas
ílico Orco hóstiis, néque adeo iniúria,
quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere.
Per.
Oh,
Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit;
15neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast.
Ap.
Pulcra édepol dos pecuniast.
Per.
Quae quidem pol non maritast.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.