previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


respondens autem Sophar Naamathites dixit [2] idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur [3] doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi [4] hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram [5] quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti [6] si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit [7] quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est [8] velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna [9] oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus [10] filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum [11] ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient [12] cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua [13] parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo [14] panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus [15] divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus [16] caput aspidum suget occidet eum lingua viperae [17] non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri [18] luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit [19] quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam [20] nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit [21] non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius [22] cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum [23] utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum [24] fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum [25] eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles [26] omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo [27] revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum [28] apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei [29] haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: