previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


et respondens Iob ait [2] vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo [3] si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille [4] sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit [5] qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo [6] qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur [7] qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo [8] qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris [9] qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri [10] qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus [11] si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum [12] si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis [13] Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem [14] quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo [15] qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor [16] et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam [17] in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa [18] non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus [19] si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere [20] si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit [21] etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae [22] unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit [23] si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat [24] terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est [25] dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum [26] pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam [27] cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor [28] verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti [29] si autem et sic impius sum quare frustra laboravi [30] si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae [31] tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea [32] neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri [33] non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus [34] auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat [35] loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: