This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ita uno die sex proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures; in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat; signaque sunt militaria sex relata. [2] nostri non amplius xx omnibus [3] sunt proeliis desiderati. sed in castello nemo fuit omnino militum quin vulneraretur, quattuorque ex una [4] cohorte centuriones oculos amiserunt. et cum laboris sui periculique testimonium adferre vellent, milia sagittarum circiter xxx in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina cxx. [5] quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus cc atque ab octavis ordinibus ad primum pilum se traducere pronuntiavit—eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat— cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.