I.“and dŏcĭmen,” Ter. Maur. p. 2425 P.), n. doceo: “documenta quae exempla docendi causa dicuntur,” Varr. L. L. 6, § 62 Müll., a lesson, example (either for instruction or warning); a pattern, warning; a proof, instance, specimen, etc. (class.).
(α).
With gen.: “P. Rutilius documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae,” Cic. Rab. Post. 10, 27; cf. Suet. Aug. 51: “humanorum casuum,” Liv. 45, 40, 6: “periculi,” id. 1, 52, 4: “fidei dare,” id. 22, 39: “eloquentiae dare, 45, 37: patientiae dare,” Tac. Agr. 2; cf. id. H. 4, 60: “judicii mei,” id. ib. 1, 15: “cavendae similis injuriae,” Liv. 3, 50: “sui dare,” id. 32, 7; Curt. 7, 11, 5: “multa egregii principis dare,” Suet. Galb. 14; cf. Vell. 2, 42: “quarum rerum maxuma documenta haec habeo quod, etc.,” Sall. C. 9, 4: “omnis exempli, Liv. praef. § 10: esse documentum adversus aliquid,” id. 9, 46, 8: “satis ego documenti in omnes casus sum,” id. 30, 30, 16: “alicujus rei esse documento,” Quint. 7, 1, 2.—
(β).
With a rel. or interrog. clause: “dederas enim, quam contemneres populares insanias, jam inde ab adolescentia documenta maxima,” Cic. Mil. 8 fin.: “documentum capere, quid esset victis extimescendum,” id. Phil. 11, 2, 5: “habeat me ipsum sibi documento, quae vitae via facillime viros bonos ad honorem perducat,” id. Agr. 1, 9 fin.: “quantum in bello fortuna posset, esse documento,” Caes. B. C. 3, 10, 6; Liv. 45, 44: “se documento futurum utrum ... an, etc.,” id. 3, 56 fin.; cf. Tac. A. 13, 6 fin.: “haud sane, cur ad majora tibi fidamus, documenti quicquam dedisti,” Liv. 24, 8.—With acc. and inf.: “ut (Cato) esset hominibus documento, ea quoque percipi posse, etc.,” Quint. 12, 11, 23.—
(γ).
With ne or ut: “illis documentum dabo, ne, etc.,” Plaut. Capt. 3, 5, 94; so, “documentum esse, ne,” Liv. 21, 19, 10; * Hor. S. 1, 4, 110: “documento esse, ne,” Liv. 7, 6, 11: “ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum,” Curt. 8, 14, 14.—
(δ).
Absol.: “singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento,” Caes. B. G. 7, 4 fin.; Liv. 5, 51; 24, 8 fin.; Quint. 6, 3, 10; 11, 3, 4 al.: “infidus socius ... ad Fabiorum Pyrrhive proditorem tertium transfugis documentum esset,” Liv. 24, 45, 3: “aequitate deum erga bona malaque documenta,” Tac. A. 16, 33.