This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Ceterum quia necesse est, cum omnia
feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me
recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari
sunt, sed quia naturale est manum saepius ad id
referre, quod doleat, qualem me cogites accipe :
[p. 488]
laetum et alacrem velut optimis rebus. Sunt
enim optimae, quoniam animus omnis occupationis
expers operibus suis vacat et modo se levioribus
studiis oblectat, modo ad considerandam suam
universique naturam veri avidus insurgit.
[2]
Terras
primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et
recursus. Tunc quidquid inter caelum terrasque
plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni-
tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum
nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium.
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit
et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni-
tatis suae memor in omne quod fuit futurumque
est vadit omnibus saeculis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.