previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. [2] Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt. [3] Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. [4] Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur.

[5] Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis [causae] metus finiatur. [6] Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; [7] si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: